menu.png
Passwort vergessen ?

Bibel durchsuchen

 (Index)


Gefundene Einträge

•••► •••►
Buch Kapitel Vers Text
1 Mose 3 20 Et vocavit Adam nomen uxoris suae Eva, eo quod mater esset cunctorum viventium.
1 Mose 3 21 Fecit quoque Dominus Deus Adae et uxori eius tunicas pelliceas et induit eos.
1 Mose 3 22 Et ait Dominus Deus: “Ecce homo factus est quasi unus ex nobis, ut sciat bonum et malum; nunc ergo, ne mittat manum suam et sumat etiam de ligno vitae et comedat et vivat in aeternum!”.
1 Mose 3 23 Emisit eum Dominus Deus de paradiso Eden, ut operaretur humum, de qua sumptus est.
1 Mose 3 24 Eiecitque hominem et collocavit ad orientem paradisi Eden cherubim et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitae.
1 Mose 4 1 Adam vero cognovit Evam uxo rem suam, quae concepit et peperit Cain dicens: “Acquisivi virum per Dominum”.
1 Mose 4 2 Rursusque peperit fratrem eius Abel. Et fuit Abel pastor ovium et Cain agricola.
1 Mose 4 3 Factum est autem post aliquot dies ut offerret Cain de fructibus agri munus Domino.
1 Mose 4 4 Abel quoque obtulit de primogenitis gregis sui et de adipibus eorum. Et respexit Dominus ad Abel et ad munus eius,
1 Mose 4 5 ad Cain vero et ad munus illius non respexit. Iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus eius.
1 Mose 4 6 Dixitque Dominus ad eum: “Quare iratus es, et cur concidit facies tua?
1 Mose 4 7 Nonne si bene egeris, vultum attolles? Sin autem male, in foribus peccatum insidiabitur, et ad te erit appetitus eius, tu autem dominaberis illius”.
1 Mose 4 8 Dixitque Cain ad Abel fratrem suum: “Egrediamur foras”. Cumque essent in agro, consurrexit Cain adversus Abel fratrem suum et interfecit eum.
1 Mose 4 9 Et ait Dominus ad Cain: “Ubi est Abel frater tuus?”. Qui respondit: “Nescio. Num custos fratris mei sum ego?”.
1 Mose 4 10 Dixitque ad eum: “Quid fecisti? Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de agro.

Seite:   1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11