menu.png
Passwort vergessen ?

Kapitel Ansicht

 (Index)


•••► •••►
Vers Text
1 Canticum ascensionum. David. Laetatus sum in eo, quod dixerunt mihi: “ In domum Domini ibimus ”.
2 Stantes iam sunt pedes nostri in portis tuis, Ierusalem.
3 Ierusalem, quae aedificata est ut civitas, sibi compacta in idipsum.
4 Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium Israel, ad confitendum nomini Domini.
5 Quia illic sederunt sedes ad iudicium, sedes domus David.
6 Rogate, quae ad pacem sunt Ierusalem: “ Securi sint diligentes te!
7 Fiat pax in muris tuis, et securitas in turribus tuis! ”.
8 Propter fratres meos et proximos meos loquar: “ Pax in te! ”.
9 Propter domum Domini Dei nostri exquiram bona tibi.