“Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.
2
Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.
3
Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram”.
4
Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
5
Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;
6
quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
7
Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.
8
Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.
9
Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.
10
In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.
11
Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.