menu.png
Passwort vergessen ?

Kapitel Ansicht

 (Index)


•••► •••►
Vers Text
1 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem,
2 mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth, et morietur in tumultu Moab, in clamore et voce tubae;
3 disperdam iudicem de medio eius et omnes principes eius interficiam cum eo ”, dicit Dominus.
4 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Iudae et super quattuor verbum non revocabo: eo quod abiecerint legem Domini et mandata eius non custodierint C deceperunt enim eos idola sua, post quae abierant patres eorum C
5 mittam ignem in Iudam, et devorabit aedes Ierusalem ”.
6 Haec dicit Dominus: “ Super tribus sceleribus Israel et super quattuor verbum non revocabo: eo quod vendiderint pro argento iustum et pauperem pro calceamentis;
7 qui contriverint super pulverem terrae capita pauperum et viam humilium declinaverint, et filius ac pater eius iverint ad puellam, ut violarent nomen sanctum meum;
8 et super vestimentis pignoratis accubuerint iuxta omne altare et vinum damnatorum biberint in domo Dei sui.
9 Ego autem exterminaveram Amorraeum a facie eorum, cuius altitudo sicut altitudo cedrorum, et fortitudo quasi quercuum; exterminaveram fructum eius desuper et radices eius subter.
10 Ego ascendere vos feci de terra Aegypti et duxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorraei;
11 et suscitavi de filiis vestris prophetas et de iuvenibus vestris nazaraeos. Numquid non ita est, filii Israel?, dicit Dominus.
12 Et propinastis nazaraeis vinum et prophetis mandastis dicentes: “Ne prophetetis”.
13 Ecce ego comprimam vos ad solum, sicut comprimit plaustrum onustum feno;
14 deerit fuga a veloce, et fortis non firmabit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam;
15 tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur; ascensor equi non salvabit animam suam,
16 et fortissimus corde inter robustos nudus fugiet in illa die ”, dicit Dominus.