Obsecro itaque vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum;
2
et nolite conformari huic saeculo, sed transformamini renovatione mentis, ut probetis quid sit voluntas Dei, quid bonum et bene placens et perfectum.
3
Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei.
4
Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent,
5
ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra.
6
Habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis, differentes: sive prophetiam, secundum rationem fidei;
7
sive ministerium, in ministrando; sive qui docet, in doctrina;
8
sive qui exhortatur, in exhortando; qui tribuit, in simplicitate; qui praeest, in sollicitudine; qui miseretur, in hilaritate.
9
Dilectio sine simulatione. Odientes malum, adhaerentes bono;