Si linguis hominum loquar et angelorum, caritatem au tem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens.
2
Et si habuero prophetiam et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum.
3
Et si distribuero in cibos omnes facultates meas et si tradidero corpus meum, ut glorier, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest.
4
Caritas patiens est, benigna est caritas, non aemulatur, non agit superbe, non inflatur,
5
non est ambitiosa, non quaerit, quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,
6
non gaudet super iniquitatem, congaudet autem veritati;
7
omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
8
Caritas numquam excidit. Sive prophetiae, evacuabuntur; sive linguae, cessabunt; sive scientia, destruetur.
9
Ex parte enim cognoscimus et ex parte prophetamus;
10
cum autem venerit, quod perfectum est, evacuabitur, quod ex parte est.
11
Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sapiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus; quando factus sum vir, evacuavi, quae erant parvuli.
12
Videmus enim nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem; nunc cognosco ex parte, tunc autem cognoscam, sicut et cognitus sum.
13
Nunc autem manet fides, spes, caritas, tria haec; maior autem ex his est caritas.