menu.png
Passwort vergessen ?

Kapitel Ansicht

 (Index)


•••► •••►
Vers Text
1 Rex vero Asuerus terrae et maris insulis imposuit tribu tum.
2 Cuius fortitudo et imperium et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochaeum, scripta sunt in libro annalium regum Medorum atque Persarum,
3 et quomodo Mardochaeus Iudaici generis secundus a rege Asuero fuerit et magnus apud Iudaeos et acceptabilis plebi fratrum suorum, quaerens bona populo suo et loquens ea, quae ad pacem seminis sui pertinerent.
3 Dixitque Mardochaeus ad omnes: “ A Deo facta sunt ista! ”.
3 Recordatus est enim Mardochaeus somnii, quod viderat, haec eadem significantis; nec eorum quidquam irritum fuit.
3 “ Quod parvus fons crevit in fluvium, et erat lux et sol et aqua plurima: fons et flumen est Esther, quam rex accepit uxorem et voluit esse reginam;
3 duo autem dracones, ego sum et Aman;
3 gentes, quae convenerant, hi sunt, qui conati sunt delere nomen Iudaeorum;
3 gens autem mea, id est Israel, sunt illi, qui clamaverunt ad Dominum; et salvum fecit Dominus populum suum liberavitque nos de omnibus malis et fecit signa magna atque portenta, quae non sunt facta inter gentes.
3 Et duas sortes esse praecepit, unam populi Dei et alteram cunctarum gentium.
3 Venitque utraque sors in statutum tempus et in diem iudicii coram Deo universis gentibus.
3 Et recordatus est Deus populi sui ac iustificavit hereditatem suam.
3 Et observabuntur dies isti in mense Adar, quarta decima et quinta decima die eiusdem mensis, dies congregationis et hilaritatis et gaudii coram Deo per vestras deinceps generationes in populo Israel ”.