Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est et cras morietur.
13
Cum enim morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes.
14
Initium superbiae hominis apostatare a Deo;
15
et ab eo, qui fecit illum, recessit cor eius. Quoniam initium omnis peccati est superbia, qui tenuerit illam, ebulliet maledictum, et subvertet eum in finem.
16
Propterea mirabiles fecit Dominus plagas malorum et destruxit eos usque in finem.
17
Sedes ducum superborum destruxit Deus et sedere fecit mites pro eis.
18
Radices gentium superbarum eradicavit Deus et plantavit humiles pro ipsis.
19
Terras gentium evertit Dominus et perdidit eas usque ad fundamentum.
20
Arefecit ex ipsis et disperdidit eos et cessare fecit memoriam eorum a terra.
21
Memoriam superborum perdidit Deus et reliquit memoriam humilium sensu.
22
Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nato mulierum.
23
Semen hominum honoratum hoc, quod timet Deum; semen autem hoc exhonorabitur, quod praeterit mandata Domini.
24
In medio fratrum rector illorum in honore; et, qui timent Dominum, erunt in oculis illius.
25
Peregrinus, advena et pauper: timor Dei est gloria eorum.