menu.png
Passwort vergessen ?

Kapitel Ansicht

 (Index)


•••► •••►
Vers Text
1 Spiritus meus attenuabitur, dies mei breviabuntur, et solum mihi superest sepulchrum.
2 Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus.
3 Libera me, Domine, et pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.
4 Cor eorum longe fecisti a disciplina : propterea non exaltabuntur.
5 Prædam pollicetur sociis, et oculi filiorum ejus deficient.
6 Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis.
7 Caligavit ab indignatione oculus meus, et membra mea quasi in nihilum redacta sunt.
8 Stupebunt justi super hoc, et innocens contra hypocritam suscitabitur.
9 Et tenebit justus viam suam, et mundis manibus addet fortitudinem.
10 Igitur omnes vos convertimini, et venite, et non inveniam in vobis ullum sapientem.
11 Dies mei transierunt : cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum.
12 Noctem verterunt in diem, et rursum post tenebras spero lucem.
13 Si sustinuero, infernus domus mea est : et in tenebris stravi lectulum meum.
14 Putredini dixi : Pater meus es : mater mea, et soror mea, vermibus.
15 Ubi est ergo nunc præstolatio mea ? et patientiam meam quis considerat ?
16 In profundissimum infernum descendent omnia mea. Putasne saltem ibi erit requies mihi ?