menu.png
Passwort vergessen ?

Kapitel Ansicht

 (Index)


•••► •••►
Vers Text
1 Ipsi David intellectus. Beati quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
2 Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum, nec est in spiritu ejus dolus.
3 Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.
4 Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua ; conversus sum in ærumna mea, dum configitur spina.
5 Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi. Dixi : Confitebor adversum me injustitiam meam Domino ; et tu remisisti impietatem peccati mei.
6 Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum, ad eum non approximabunt.
7 Tu es refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me ; exsultatio mea, erue me a circumdantibus me.
8 Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris ; firmabo super te oculos meos.
9 Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
10 Multa flagella peccatoris ; sperantem autem in Domino misericordia circumdabit.
11 Lætamini in Domino, et exsultate, justi ; et gloriamini, omnes recti corde.