menu.png
Passwort vergessen ?

Kapitel Ansicht

 (Index)


•••► •••►
Vers Text
1 Noli attendere ad possessiones iniquas, et ne dixeris : Est mihi sufficiens vita : nihil enim proderit in tempore vindictæ et obductionis.
2 Ne sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui,
3 et ne dixeris : Quomodo potui ? aut, Quis me subjiciet propter facta mea ? Deus enim vindicans vindicabit.
4 Ne dixeris : Peccavi : et quid mihi accidit triste ? Altissimus enim est patiens redditor.
5 De propitiatio peccato noli esse sine metu, neque adjicias peccatum super peccatum.
6 Et ne dicas : Miseratio Domini magna est, multitudinis peccatorum meorum miserebitur :
7 misericordia enim et ira ab illo cito proximant, et in peccatores respicit ira illius.
8 Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem :
9 subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictæ disperdet te.
10 Noli anxius esse in divitiis injustis : non enim proderunt tibi in die obductionis et vindictæ.
11 Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omnem viam : sic enim omnis peccator probatur in duplici lingua.
12 Esto firmus in via Domini, et in veritate sensus tui et scientia : et prosequatur te verbum pacis et justitiæ.
13 Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia proferas responsum verum.
14 Si est tibi intellectus, responde proximo : sin autem, sit manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.
15 Honor et gloria in sermone sensati : lingua vero imprudentis subversio est ipsius.
16 Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris et confundaris :
17 super furem enim est confusio et pœnitentia, et denotatio pessima super bilinguem : susurratori autem odium, et inimicitia, et contumelia.
18 Justifica pusillum et magnum similiter.