menu.png
Passwort vergessen ?

Bibel durchsuchen

 (Index)


Gefundene Einträge

•••► •••►
Buch Kapitel Vers Text
1 Mose 1 1 In principio creavit Deus cælum et terram.
1 Mose 1 2 Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi : et spiritus Dei ferebatur super aquas.
1 Mose 1 3 Dixitque Deus : Fiat lux. Et facta est lux.
1 Mose 1 4 Et vidit Deus lucem quod esset bona : et divisit lucem a tenebris.
1 Mose 1 5 Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem : factumque est vespere et mane, dies unus.
1 Mose 1 6 Dixit quoque Deus : Fiat firmamentum in medio aquarum : et dividat aquas ab aquis.
1 Mose 1 7 Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.
1 Mose 1 8 Vocavitque Deus firmamentum, Cælum : et factum est vespere et mane, dies secundus.
1 Mose 1 9 Dixit vero Deus : Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum : et appareat arida. Et factum est ita.
1 Mose 1 10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.
1 Mose 1 11 Et ait : Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.
1 Mose 1 12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.
1 Mose 1 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.
1 Mose 1 14 Dixit autem Deus : Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos :
1 Mose 1 15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita.

Seite:   1 2 3 4 5 6